Antonius Matthaeus III, Veteris aevi Analecta, V et ultimus, 1738, pag. 283

 

 

Habet eum in membrana diligentissimus ejusmodi antiquitatum indagator Cornelius ab Alckemade, quem utinam tandem edat, & ut aliis pridem editis non inutilem navavit operam, ita & hoc edendo, & cum eruditis communicando seros etiam nepotes sibi habeat obstrictos & obstictos aeternum, Chronicon scripsit rhythmicum, ut Aemilius Stokius, sed Stokio aetate prior. Desinit Stokius  in Ioanne hannonio, paucis tantum additis de filio ejus Wilhelmo, ipse autem in Theoderico, quem V. appellat, sed  qui, si vulgus sequamur, ejus nominis est VI. Nomen siquis quaerat, est ** Nicolaus Colyn. Stokius facit cum Egmondanis, eandem quam & ipsi originem statuens Comitatus. Colyn quantum ad Theodericos an iisdem discedit. Unum tantum agnoscit, cujus patrem ait Gerolfum, fratrem Walgerum, filium autem Arbnulfum. Arnulfus ipsi secundus, qui vulgo Comes censetur tertius. Diploma autem quad hactenus Carolo Calvo adscriptum, verbis expressis, & quidem semel iterumque, Simplici adscribit ipse. Et datam eo ait non Ecclesiam Egmonden-

 

 

 

** Hunc Auctorem exhibuit vir Nobilissimus Gerhardus Dumbar Reipublicae Daventriensi ab Actis Tomo I. suorum Analectorum, Daventriae 1719. in 8.

 

 

sem, & quicquid ad eam pertinet, sed certos tantum terrarum tractus ad barbaros expugnandos & propagandam eo fortius religionem Christianam. [p. 284] [...] Colinus porro, quod notandum, ponit obitum Theoderici ad Ann. 989. postquam Comitatum a Simplice ita auctum annos septem &  sexaginta rexisset feliciter, duobus ante eum annis extincta conjuge Hilde garde. [...] Contra apud Colinum certus tantum terrarum tractus. Apud Auctorem hunc infra provincia Hollandiae cum suis pertinentiis. [...] Kaerle by der gratien Goeds Coninck. Want onse crone toebehoort, dat wy onse liev ende getrouwe eeren ende weerdigen sullen mit gratien ende mit loon hoer dienst, so doen wy verstaen allen gelovigen Kersten luden, die nu syn, of namaels wesen sullen, ende desen brief sullen sien of hooren, dat quam in onse tegenwoordigheyt Hagen, die edele Grave, ende badt ons, dat wy geven wouden enen edelen man, die Walcherius broeder was, Dirck genoemt, Hollant ende die kercke t' Egmont mit haren toebehoren &c. Die Provintie van Hollant met datter toebehoert  est in charta apud Veldenaer, quem Boxhornius edidit Ann. 1650. [...] Etiam Colinus Archivis usus est Egmondanis, sed usus aliis atque aliis. Operis ejus hoc initium:

 

s' Lants geschichten wil ic oirconden,

Zoe ic heb geschriben vonden

In den klooster te Hegmonden

Zo bis t' ons die boecken gonden.

 

Finis autem hujusmodi:

 

Hier laten wi tesen tiden bliven

Van den Graven bet te schriven

Ente willen van Grave Florens

Hier naer een groot gepens

Onderwinden te verhalen,

Dit heb ic willen vertalen.

Omme t' oeffenen dennen sin

Der luden ti mi mit min

Dicke t'oircond te weten **daden ** Baden Dumbar

Batet ni, ten sal in ni schaden

Batet der jesten hervarent zyn,

bidt an Godt voor Klaes Kolyn.

 

Excerpsit haec & submisit idem, quem dixi, & cujus est manuscriptum, Cornelius ab Alckemade. Florentius, cujus mentio hic, Florentius est, puto, III. Sed dici pterunt certiora, si id fiat aliquando, & utinam modo fiat !  ut Auctor, qui mendosus, & lacunis,  ut audio, deformis, integer & incorruptus tandem publici fiat juris.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

www.klaaskolijnnet.nl  2009